Catholicae
religionis ministris persuasum semper fuit in adolescentulis bene instituendis
maximam esse sollicitudinem adhibendam.
Etenim,
iuventute malis aut bonis moribus imbuta, bona aut mala ipsa hominum socieias
fiet. Ipse Christus Dominus huius rei veritatis nobis clarum exemplum
suppeditavit, praesertim quum parvulis ad se advocatis divinis manibus
benediceret, atque clamaret: Sinite parvulos venire ad me.
Episcopi,
quibus Spiritus Sanctus regendam dedit Ecclesiam Dei, praesertim vero
Pontifices Maximi, Servatoris nostri vestigia secuti, cuius vices gerunt in
terris, verbis atque operibus instituta ad iuventutem christiane erudiendam
spectantia alacri animo, peculiarique sollicitudine commendarunt atque eisdem
sunt suffragati. Pius autem IX Pont. Max., quem diutissime Deus ad Ecclesiae {3
[37]} gloriam incolumem ac sospitem servet, praeter indefessos labores pro adolescentulis
periclitantibus perlatos, omnimodis subsidiis illas institutiones fovit, quae
ad huiusmodi sacri ministerii partem spectarent.
Nostris
vero temporibus longe maior urget necessitas. Nam incuria multorum parentum,
abusus artis guttembergiae, haereticorum acque schismaticorum conatus ad
coacervandos sibi sectatores, necessitatem ingesserunt simul coniungendi vires
ad proelianda proelia Domini sub Vexillo Vicarii Domini nostri lesa Christi, ad
tuendam fidem et tutandos bonos mores praesertim adolescentulorum, quos prae
inopia deficiunt praesidia ad christianam doctrinam assequendam. Hic est finis
Societatis sive Congregationis Sancti Francisci Salesii.
Iam
inde ab anno millesimo octingentesimo primo et quadragesimo Ioannes Bosco
sacerdos una cum aliis ecclesiasticis viris operam dabat, ut simul in unum
locum Augustae Taurinorum adolescentulos derelictos et pauperes colligeret,
eosque ludis exhilararet, eodem vero tempore panem divini verbi iis distribueret.
Quae quidem omnia auctoritatis ecclesiasticae consensu fiebant.
Quum
autem Deus exiguis hisce initiis benediceret, mirum quantus adolescentiurn
numerus bue libenter conveniret! Quibus quidem omnibus perpensis, anno
MDCCCXLIV Aloisius Fransonius, felicis {4 [38]} recordationis, Taurinensis
Dioecesis Archiepiscopus, passus est aedificium in formam Ecclesiae dicari[1], ibique sacra omnia peragi,
quae necessaria sunt ad rite colendos dies festos, atque adolescentulos
instituendos, qui frequentiores in diem adventabant. Huc saepius Archiepiscopus
ipse se contulit, ut Sacramentum Confirmationis administraret. Anno MDCCCXLVI
decrevit, ut omnes, qui buie instituto interessent, ibi possent ad Sanctum
Eucharistiae Sacramentum admitti, praeceptum Paschatis adimplere; ut
sacerdotibus liceret ibi sacrum solemne facere, et triduanas vel novendiales
preces indicere quoties ipsis videretur. Haec omnia in Asceterio s. Francisci
Salesii facta sunt usque ad annum MDCCCXLVII. Hoc autem anno quum numerus
adolescentulorum augeretur, ideoque aedes iam nequiret omnes capere, adnuente
auctoritate ecclesiastica, in alia urbis regione, ad Portam Novam, alterum
Asceterium adapertum fuit sub titulo s. Aloysii Gonzagae.
Quum
vero et haec duo, labente tempore, satis non essent, tertium anno MDCCCXLIX in
Vanchilia, eiusdem etiam urbis regione, instituebatur sub titulo Sancti Angeli
Custodis.
Irrumpentibus
autem iis temporum dif icultatibus, quae religioni summopere adversarentur, vir
amplissimus, cui dioeceseos cura erat demandata, {5 [39]} motu proprio regulas
huiusmodi Asceteriorum probavit, et loannem Bosco sacerdotem eorumdem Rectorem
constituit, quacumque facultate donatum, quae ad id necessaria atque
opportuna videretur. Complures Episcopi easdem regulas exceperunt, atque
nituntur, ut in suis quoque dioecesibus huius generis Asceteria fioreant.
At
praeter opinionem alia gravis extitit necessitas. Nonnulli adolescentes,
grandiori iam aetate, nequibant satis institui christiana dottrina solis diebus
festis, ac propterea oportuit scholas aperire, ubi horis tum diurnis, tum
nocturnis, per hebdomadam, christiana institutione excolerentur. Quin imo ex
iis complures derelitti et dura paupertate eonflictati in peculiarem domum
recepti sunt, ut ibi periculis erepti religionem docerentur, et in aliquo
opificio exercerentur. Quod quidem etiam nunc (anno MDCCC.LXXIII) fit
praesertim Augustae Taurinorum in aedibus quae sunt ad hospitium Asceterii s.
Francisci Salesii, ubi octingenti et ultra numerantur. Anno MDCCCLXIII alla
quoque domus Mirabelli, qui pagus est in agro Montis Ferrati, adaperta fiiit,
cui titulus: Parcum Sancti Caroli Seminarium. Nunc autem hoc collegium
seu parvum Serninarium ad Pagum Sancti Martini in eodem territorio Casalensi
translatum fúit. Anno vero MDCCCLXIV apud Lanceum in agro Taurinensi nova domus
in collegii formam erecta fuit. Itidem abhinc paucis annis aliae domus
adapertae sunt et quidem
Anno
MDCCCLXX collegium Beatae Virginis Mariae ab Angelis Alaxii, quae urbs est
dioecesis Albingaunensis; {6 [40]} Anno MDCCCLXXI aliud municipale ephebeum
Varagine, dioecesis Savonensis;
Eodem
anno MDCCCLXXI Hospitium Sancti Vincentii in urbe S. Petri ab Arena, in
Genuensi dioecesi, pro adolescentulis derelictis;
Tandem
exeunte anno MDCCCLXXII ephebeum adapertum fuit prope urbem Taurinensem in
regione vulgo Valsalice dieta. Domibus antedictis quingenti circiter supra duo
millia - adolescentuli scientia et religione instituuntur (MDCCCLXXIII).
Iam
vero quum adolescentuli frequentes Asceterium diebus festis adirent, scholae
diurnae et vespertinae haberentur, ac mirum in modum exceptorum numerus in dies
augesceret, copiosa nimis messis Domini fatta est. Quapropter ut probatae iam
disciplinae unitas servaretur, a qua uberrimus fructus provenire consuevit, iam
iride ab anno MDCCCXLIV nonnulli viri ecclesiastici se se simul collegerunt ut
genus quoddam societatis vel congregationis constituerent, alius alium exemplo
atque institutione invicem adiuvantes. Nullo se voto adstrinxerunt, tantumque
polliciti sunt se strenuam iis operam daturos, quae ad maiorem Dei gloriam
suaeque animae utilitatem conferre viderentur. Ioannem Bosco Sacerdotem ultro
sibi Praefectum adlegerunt.
Licetautem
nulla vota proférrentur, actu tamen eadem ferme observabantur, quae hic
exponuntur. {7 [41]}
1. Huc
spectat huius Congregationis finis, ut socii simul ad perfectionem christianam
nitentes, quaeque charitatis opera tum spiritualia, tum corporalia erga
adolescentes, praesertim si pauperiores sint, exerceant, et in ipsam iuniorum
clericorum educationem incumbant. Haec autem societas constat ex
ecclesiasticis, clericis atque laicis.
2.
Iesus Christus coepit facere et docere, ita etiam socii incipient externarum
virtutum exercitio, et scientiarum studio se ipsos perficere; deinde aliorum beneficio
strenuam operam dabunt.
3.
Primum charitatis exercitium in hoc versabitur, ut pauperiores ac derelitti
adolescentuli excipiantur, et sanctam catholicam religionem doceantur,
praesertim vero diebus festis, quemadmodum Augustae Taurinorum fit in quatuor
Asceteriis s. Francisci Salesii, s. Aloysii Gonzagae, s. Angeli Custodis nunc
Sanctae Iuliae, et s. Iosephi (anno MDCCCLXXIII).
4.
Saepe autem contingit, ut adolescentuli inveniantur adeo derelitti, ut, nisi in
aliquod hospitium recipiantur, quaecumque cura frustra iis omnino impendatur.
Quod ut fiat, maiori qua licebit sollicitudine, domus aperientur, in quibus
Divina opitulante Providentia, receptaculum, victus et vestimentum iis
subministrabuntur. Eodem vero tempore, quo fidei veritatibus instituentur,
operam quoque alicui arti navabunt, quemadmodum nunc {8 [42]} fit in aedibus
quae Asceterio s. Francisci Salesii adiunguntur in hac urbe, et in Hospitio
Sancti Vincentii de' Pauli prope urbem Genuensem.
5. Quum
vero gravissimis periculis subiiciantur adolescentes, qui ecclesiastico
ministerio initiari cupiunt, maximae curae huic societati erit eos in pietate
et vocatione colere, qui se studio et pietate specialiter commendabiles
ostendant. In adolescentibus autem studiorum causa excipiendis ii praeferentur,
qui pauperiores sint, qui ideo curriculum studiorum alibi nequeunt explere,
dummodo aliquam spem vocationis ad ecclesiasticam militiam praebeant.
6. Quum
autem necessitas catholicae religionis tutandae gravior etiam urgeat inter
christianos populos, praesertim in pagis, propterea socii strenue adlaborabunt,
ut homines, qui potioris vitae amore per status aliquot dies secedunt, ad
pietatem confirment erigantque; ut bonos libros in vulgus spargant, omnibusque
rationibus utantur, quae a sedula charitate proficiscuntur; verbis denique et
scriptis impietati adversentur, et haeresi, quae.omnia tentat, ut in rudes ac
idiotas pervadat. Huc spectant sacrae conciones, quae identidem habentur; huc
triduanae et novendiales supplicationes; huc demunì libri evulgati per
officinam librariam ab anno MDCCCLXII institutam in Asceterio Taurinensi, qui
inscribuntur Letture Cattoliche et Biblioteca della Gioventù aliique libri quam plurimi. {9 [43]}
1.
Socii omnes vitam communem agunt, uno fraternae charitatis votorumque
simplicium vinculo constricti, quod eos ita constringit, ut unum cor, unamque
animam efilciant ad Deum amandum, eique serviendum virtute obedientiae,
paupertatis, morum sanctimonia, et accurata christiana vivendi ratione.
2.
Quicumque societatem ingressus fuerit civilia Tura, etiam editis votis, non
amittit, ideoque rerum suarum proprietatem servat, idemque ex legum civilium
praescripto publica tributa solvet, valide et licite potest emere, vendere,
testamenturn conficere, atque in aliena bona succedere. Sed quamdiu in
societate permanserit, nequit facultates suas administrare, nisi ea ratione et
mensura qua Rector Maior in Domino bene iudicaverit.
3.
Omnis fructus rerum sive mobilium, sive immobilium, quas societatein ingrediendo
quis secum attulit, quo tempore vitam in ipsa egerit, ad eamdem pertinebit.
Poterit tamen vel partim, vel etiam omnino parentibus erogare quae extra
congregationem possideat; at semper obtento Reetoris consensu.
4.
Clerici et Sacerdotes, etiam postquam vota emiserint, patrimonia vel simplicia
beneficia retinebunt, sed neque administrare, neque iis perfrui poterunt nisi
ad Rectoris voluntatem. {10 [44]}
5.
Administratio patrimoniorum, beneficiorum et omnium, quae in societatem
inferantur, ad Superiorem Generalem pertinet, qui vel ipse vel per alios ea
administrabit; et donec quisquain in congregatione filerit, annuos eorum
fructus idem Superior percipiet.
6.
Eidem Superiori omnes sacerdotes missarumm etiam eleemosynam tradent. Omnes
vero, tum sacerdotes, tum cerici, vel laici, omnem pecuniam, quodcumque donum
quibusque titulis ad eos perveniant, eidem cornmittent. Legata vero atque
haereditates ad eosdem pertinebunt secundum legum civilium praescripta, sed
modo in articulis 4 et 5 adsignato.
7. Unusquisque
votis tenetur, donec in societate permanserit. Si quis vel insta de causa, vel
prudenti superiorum iudicio, a societate discedat, a votis poterit a Superiore
Generali exsolvi.
8.
Unusquisque maneat in vocatione, ad quarn vocatus est, usque ad vitae exitum.
In inentem quotidie sibi revocet gravissima illa Domini Servatoris verba: Nemo
mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
9.
Veruintamen, si quis a societate egrediatur, nihil sibi ob tempus, quod in ea
transegit, poterit adrogare, neque aliud secum ferre, quam quod Generalis
Superior opportunius iudicabit. Recuperabit autein plenum ius de rebus
immobilibus atque etiam de mobilibus, quarum proprietatem ab ingressu in
societatem servaverit. At nullum fructurn, neque eorurn administrationis
rationem exposcere poterit pro tempore quo in societate permanserit, {11 [45]}
risi cum Rectore maiore aliquod peculiare pactum intercesserit.
10. Qui
affert pecuniam, mobilia, vel alia cuiuscumque generis, in societatem animo
proprietatem servandi, debet indicem eorumdem Superiori tradere, qui, rebus
omnibus recognitis, ei chartam receptionis dabit. Cum autem velit socius res
recuperare, quae usu consumuntur, eas recipiet eo statu, in quo tunc temporis
erunt, quin possit compensationem repetere.
1.
Propheta David Deum enixe orabat, ut illum doceret eius voluntati obsequi.
Servator Dominus certos nos fecit se bue in terras descendisse, non ut faceret
voluntatem suam, sed voluntatem Patris sui, qui in coelis est. Huc spectat
obedientiae votum, scilicet, ut certiores efficiamur nos sanctae Dei voluntati
obtemperaturos.
2.
Obedientiae votum socios ita devincit, ut iis tantum operam navent, quae
Superior fore iudicabit ad maiorem Dei gloriam, et animae suae proximique
utilitatem, secundum ea, quae hisce constitutionibus praescribuntur.
3.
Huiusce voti observantia sub culpa non obligat, nisi in iis, quae mandatis Dei
Sanctaeque Matris Ecclesiae adversentur.
4.
Obedientia nos certos reddit Dei voluntatem adimplere. Quapropter unusquisque
proprio Superiori obediat, illumque in omnibus veluti patrem {12 [46]}
peramantenl habeat, eique pareat integre, prompte, hilari animo et demisse; ea
animi persuasione ductus, in re praescripta ipsam Dei voluntatem patefieri.
5. Nemo
anxietate petendi vel recusandi afficiatur. Si quis autem cognosceret quidpiam
sibi vel nocere, vel necessarium esse, reverenter id Superiori exponat, cui
maximae erit curae eius necessitatibus consulere.
6.
Maxima unicuique fiducia in superiore sit, neque ullum cordis secretum quisquam
illum celet. Quoties ab eo postuletur, vel ipse necessitatem agnoscat, etiam
conscientiam suam ei adaperiat, quotiescumque hoc ad maiorem Dei gloriam,
animaeque suae utilitatem conferre iudicaverit.
7. Nemo
resistendo pareat, neque verbis, neque factis, neque corde. Quo magis aliquid
repugnat facienti, eo maiori merito erit in conspectu Dei si illud perficitur.
1.
Votum paupertatis apud nos respicit cuiuscumque rei administrationem, non
possessionem. Eiusmodi autem voti observantia in hoc praecipue consistit, ut
animum ab omnibus terrestribus alienum quisque habeat; quod nos vita
quoquoversum communi relate ad victum et vestimentum consequi curabimus, nec
quidpiam nisi peculiari Superioris permissione pro nobis retinentes.
2.
Unusquisque hoc voto tenetur cellulam suam {13 [47]} maxima simplicitate
habere, et summopere niti, ut cor virtute, non corpus vel aedium parietes
exornentur.
3.
Nemo, sive intra sive extra congregationem, pecuniam apud se aut apud alios
habeat quacumque de causa.
4. Si
quis iter sit ingressurus, vel a Superiore mittendus ad aperiendam, vel
administrandam aliquam domum, vel explendam aliquam sacri ministerii partem,
vel alia necessitas adsit, tum Superior ea statuet, quae temporum, locorum et
sociorum adiuncta postulabunt.
5.
Mutuum dare, accipere, vel ea, quae sunt apud se aut in societate, elargiri,
contractus finire cuiuslibet generis, absque Superioris licentia non tantum cum
externis, sed etiam cum sociis congregationis omnino vetitum est[2].
1. Qui
vitam in derelictis adolescentulis sublevandis impendit, certe totis viribus
niti debet, ut omnibus virtutibus exornetur. At virtus summopere colenda, atque
quotidie prae oculis habenda, virtus angelica, virtus prati caeteris cara Filio
Dei, virtus est castitatis.
2. Qui
firmam spero non habet, se, Deo adiuvante, {14 [48]} virtutem castitatis, tum
dictis, tum factis; tum etiam cogitatioribus posse servare, in hac societate
non profiteatur; in periculo enim saepenumero versabitur.
3.
Verba, oculorum obtutus, licet indifferentes, perverse interdum ab
adolescentulis excipiuntur, qui humanis cupiditatibus iam fuerunt subacti.
Quapropter maxima cura est adhibenda, quoties sermo cum adolescentulis instituitur
cuiuslibet aetatis, aut conditionis, vel quidpiam cum illis agitur.
4.
Conversationes defugiantur, si hae sint cum personis alterius sexus, vel etiam
cum ipsis secularibus, ubi haec virtus periclitari videatur.
5. Nemo
se conferat domum apud notos, vel amicos, absque consensu Superioris, qui,
quoties fieri possit, comitem ei adiunget.
6. Ut
castitatis virtus diligentissime custodiatur, haec potissimum sunt agenda.
Scilicet ut quisque sancte ad Poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta saepe
accedat; consilia confessarii sedulo exequatur; otium defugiat; omnes corporis
sensus coerceat, et moderetur; frequenter lesum in Sacramento invisendum adeat;
crebras iaculatorias preces fundat ad Mariam SS., Sanctum Franciscum Salesium,
Sanctum Aloysium Gonzagam, qui sunt huius Societatis praecipui patroni.
1.
Socii arbitrum et Supremum Superiorem habebunt Pontificem Maximum, cui omnibus
in locis, temporibus et dispositionibus suis humiliter {15 [49]} et reverenter
subiicientur. Quin imo praecipua erit cuiusque socii sollicitudo totis viribus
promo' endi ac defendendi auctoritatem et observantiam Ecclesiae Catholicae
legum, eiusque Supremi Anti stitis, et hic in terris legislatoris et Iesu
Christi Vicarii.
2. Quod
ad Sacramentorum administrationem ac praedicationem et ad ea omnia, quae ad pu
blicum sacri ministerii munus attinent, stride subiicientur Episcopo illius
Dioecesis, in qua domus est ad quam pertinent, prout regulae Societatis
patientur.
3.
Omnes Socii strenuam operam dabunt, ut episcopo propriae dioecesis auxilium
praebeant, ac, quantum licebit, religionis iura omnimode tueantur, illius bonum
sedulo promoveant, praesertim si agatur de pauperioribus adolescentulis
instituendis.
4. Quod
vero ad sacros ordines spectat, socii ab Episcopo Dioecesis eos accipient, a
quo sunt ordinandi iuxta consuetudinem aliarum Congregationum, domorum
communionem habentium: videlicet ex privilegiis congregationum, quae tanquam
Ordines Regulares habentur[3].
{16 [50]}
1. Quod
ad internum attinet, tota Societas Capitulo Superiori subiicitur, quod ex
Rectore, Praefecto, Oeconomo, spirituali Directore seu Catechista, et tribus
consiliariis constat.
2.
Rector maior totius societatis moderator est; omnia quae respiciunt officia,
personas, res mobiles aut immobiles,spiritualia' vel temporalia ei
subiiciuntur. Proinde Rectoris munus est socios in societatem admittere vel
non; unicuique adsignare quae spectant sive ad spiritualia, sive ad temporalia,
quae per se aut per delegationem praestare poterit. Nulla tamen, quod ad res
immobiles spectat emendi, vel vendendi ei erit facultas absque Superioris
Capituli consensu.
3.
Nemo, exceptis Capitulo Superiori et domorum directoribus, potest epistolas
scribere vel accipere sine Superioris permissione vel alterius socii ab eodem
ad hoc specialiter delegati.
Omnes
tamen socii possunt epistolas vel alia scripta ad Superiorem Generalem mittere
inconsultis superioribus loci in quo ipsi commorantur. Iisdém autem superioribus
talia scripta invisere minime licebit.
4.
Rector maior in munere suo ad duodecim annos manebit, et iterum eligi poterit.
5. Idem
Rector Capitulum et Domuum Directores singulis annis convocet, ut, societatis
necessitatibus {17 [51]} [Regutae Soeietatis s. Francisci, etc. 2]
cognitis, iis
consulatur eaeque sollicitudines adhibeantur, quas tempora et loca exposcent.
6.
Capitulum ita convocatum poterit etiam eos articulos regulis addere, quos
opportunos ad societatis utilitatem iudicabit, at semper eo sensu et ratione,
quibus regulae iam probatae sunt. Quoties dubium exoriatur circa modum, quo
aliquis articulus intelligi debeat, Rector Maior potest eumdem interpretare
quemadmodum spiritui Societatis magis consentaneum iudicaverit.
7. Ut
autem casui mortis suae Rector Maior provideat, Vicarium sibi eliget ex
Congregationis sociis, eiusque praenomen et nomen notabit in chartae obsignatae
plagula sub clave et omnibus occulte habitis. Fasciculo haec inscribantur:
Rector temporarius.
8.
Mortuo Rectore, Vicarius illius vicem geret, donec successor ci creatus sit; at
nullam poterit neque disciplinae, neque administrationi mutationem afferre, quo
tempore societatem reget.
9.
Mortuo Rectore, statim Vicarius illus mortem annuntiet omnium Domuum sociis, ut
ita unusquisque maximam sollicitudinem adhibeat in iis spiritualibus auxiliis
ci praebendis, quae regulae praescribunt. Deinde omnes earumdem Directores
invitet ut successoris electioni interesse satagant.
10. At
si forte contingat, quod Deus avertat, ut Rector Maior gravissime officia sua
negligat, praefectus vel quisque de superiori capitulo, una cum aliis membris
eiusdem Capituli, poterit domuum directores convocare, ut Rectorem efficaciter
admoneant. Quod si non sufficiat, Capitulum certiorem {18 [52]} de hac re
faciat sacram Episcoporum et Regularium Congregationem, cuius consilio et
responsione accepta, Rector Maior deponi potest.
Qua in
re servanda sunt ea quae inferius praescribuntur in casu quo Superior Generalis
decederet quin prius Vicarium Temporarium nominaverit.
1. Ut
quis Rector Maior seu generalis Superior eligi possit, oportet ut saltem octo
annos in societate transegerit, trigesimum suae aetatis expleverit, sociis
vitae sanctimonia praefulserit, et in perpetuum professus sit.
2.
Duplici ex causa Rectoris Maioris electio fieri continget, videlicet vel ob
finitum duodecim annorum munus, aut ob Rectoris mortem.
3. Si
Rector maior eligendus est, eo quod duodecim annos in munere transegerit,
electio sic est facienda. Ipsemet Rector Maior, tres menses antequam sui
officii tempus labatur, Capitulum Superius convocabit, eique sui muneris finem
imminere palam faciet. Huius rei notitiam transinittet Directoribus cuiusque
Domus, eisque sociis omnibus, qui secundum constitutiones suffragium dare
poterurit. Dum autem finis sui muneris diem significabit, aliam statuet diem ad
sui successoris electionem perficiendam. Eodem tempore pietatis opera
assignabit ad superna lumina obtinenda, Ilare et distincte omnes commonens de
stricta {19 [53]} singulorum obligatione suum dandi suffragium illi, quem ad
Dei gloriam utilitatemque animarum in societate promovendam magis idoneum in
Domino iudicaverint. Tempus vero electionis peragendae, si fieri potest,
quindecim dierum spatium a fine muneris sui excedere non debebit.
4. A die, quo suum munus explebit, usque ad peractam eiusdem successoris electionem, Rector Maior
Vicarii temporarii.nomen et auctoritatem habebit; pergetque in societatis
regimine et administratione donec eius successor in munere suo reapse sit
constitutus.
5. In electione novi Rectoris suffragia ferent omnes socii, qui iam vota perpetua emiserint.
Directores vero cuiusque domus pubblice cum duobus scrutatoribus.vota
colligent, eaque in indice a se et duobus praedictis scrutatoribus obsignato
tuto modo per se vel per delegatum ad Capitulum Superius transmittenda
curabunt; huius autern indicis exemplar in eadem domo servabitur.
6. Ad
scrutinium generale intererunt Vicarius temporarius, Capitulum Superius,
Directores vel eorum delegati atque omnes socii iam in perpetuum professi in
illa domo degentes, in qua fit electio.
Si qui ex quacumque
causa proprium suffragium praestare non poterunt, ab aliis licite et valide
electio fiet.
7.
Maioris Rectoris electio sic fiet: Omnes electores, fiexís genibus ante
imaginem Domini nostri Iesu Christi crucifixi, divinum auxilium invocabunt
persolventes hymnum Veni, Creator Spiritus {20 [54]} etc. Quo
finito, Rector temporarius fratribus una simul collectis causam patefaciet
propter quam eos advocavit. Postea qui suffragium nondum dederunt, idest socii
degentes in ea domo, in qua fit electio, scribent nomen illius, in cuius
favorem suffragium edere intendunt, et schedulam sic exaratam ponent in vasculo
ad hoc parato et in quo iam reposita fuerunt aliarum domorum suffragia. Hisce
peractis, secreto modo ab omnibus praesentibus eliguntur tres scrutatores cum
duobus secretariis. Qui votorum pluralitatem consecutus fuerit, erit Novus
Rector, seu Superior Generalis. Si forte duo vel tres eumdem suffragiorum
numerum obtinuerint, iterum fiet electio inter eos, qui paritatem habuerunt,
sed tantum ab electoribus qui praesentes sunt.
8. Si
autem ob Superioris Generalis mortem electio esset facienda, haec regula et
ordo teneantur: Mortuo Rectore Maiore, Vicarius temporarius illius mortis
notitiam ad omnes Domorum Directores per scriptum transmittet, ut spiritualia
suffragia secundum constitutiones quam citissime pro defuncti anima fiant.
Electio huiusmodi non ante tres, nec serius sex mensibus a Rectoris morte erit
facienda. Ad hunc finem Vicarius temporarius Capitulum Superius congregabit,
eiusdemque consensu opportuniorem statuet diem ad convocandos eos, qui
electioni interesse debent, admonens de iis omnibus quae art. 3° ditta sunt.
Suffragium
autem ii dabunt, qui hoc iure polleant in electione Rectoris facienda sicut in
articulo 7° huius capitis dictum est. {21 [55]}
9. Qui
pluralitatem votorum assecutus fuerit, erit novus Superior Generalis, cui omnes
societatis sodales obedire tenentur.
Peracta
electione, Vicarius temporarius, utnovus Rector Maior citius oninibus
Societatis sociis innotescat, operam dabit. Quo facto, omnis Vicarii temporarii
auctoritas finem habet.
10. Si
forte Rector maior decederet, quin prius Vicarium temporarium nominasset, tunc
Capitulum Superius ipsum eligat. Vicarius sic electus usque ad peractam
electionem Societatem reget, eaque faciet quae ad Vicarii temporarii munus
spectant.
1.
Praefectus et spiritualis Director creantur a Rettore. Oeconomus vero et tres
consiliarii suffragiis eligentur a sociis, qui iam vota perpetua emiserunt.
2. Pro
societatis utilitate electio ita fiet: prima anno oeconomus, deinde unoquoque
anno unus ex consiliariis eligatur.
3.
Electio erit facienda prope solemnitatem s. Francisci Salesii occasione qua
domorum directores convocari solent. Tribus mensibus ante dictam solemnitatem
Rector màior notum faciet omnibus domibus quisnam de Capitulo Superiori tempus
proprii muneris compleverit, diem assignans, qua omnes domus debent electionem
peragere.
4.
Suffragium autem dabitur in quaque domo ab omnibus sociis in perpetuum
professis, secreto {22 [56]} et in conventu omnium sociorum cuiusque domus.
Huiusmodi tamen sufragium iis tantum dari debet qui iam in congregatìone perpetua
vota emiserint, quique magis apti illi officio censentur.
5.
Etiam Capitulum Superius suos candidatos praebebit iuxta regulam cu.iusque
domus.
6. In quaque domo scrutinium publice fiet a Directore et a duobus sociis. In duplici indice
scribentur omnes qui aliquod suffragium obtinuerunt et simul notabitur
suffragiorum numerus, quem quisque consecutus fuerit. Ex hisce indicibus unus
servabitur in eadent domo, alter autem obsignatus atribus scrutatoribus
transmittetur ad superius Capitulum.
7. Die
praefixa Capitulum Superius cum directoribus et omnibus sociis illius domus, in
qua idem capitulum convocatur, collectis omnibus indicibus publice fiet
scrutinium. Ad hoc eliguntur tres scrutatores cum duobus secretariis. Qui
suffragiorum pluralitatem obtinuerit, novum erit membrum Superioris Capituli.
Quod si duo vel plures eumdem suffragiorum numerum consecuti fuerint, inter hos
a praesentibus sociis nova electio fiat.
9.
Direttori tamen spirituali novitiorum cura est specialiter demandata. Ipse enim
'strenuam operam dabit, ut ipsi illum charitatis et sollicitudinis spiritum
condiscant, actuque perficiant, quo infiaminari debet, qui omnem vitam suam ad
animarum lucrum optat impendere.
10.
Directoris quoque spiritualis est Rectorem {23 [57]} reverenter admonere,
quoties gravem negligentiam perspiciat in regulis Congregationis exsequendis,
vel earum observantiam in aliis promovendam neglexerit. `
11.
Praecipuum vero Directoris spiritualis officium in eo praeserim versatur, ut in
morali omnium sociorum vitae ratione sedulo attenteque invigilet. Quapropter
ipse vel per epistolas vel de praesentia cum omnibus domorum Directoribus,
frequentem relationem habebit, ut, quidquid generatim vel singillatim ad
spiritualem utilitatem conferre cognoscit, iuxta Rectoris voluntatem provideat,
atque res magni momenti Rectori patefaciat, ab eodemque consilium petat.
12.
Praefectus, Rectore absente, illius vicem gerit in iis omnibus quae ad
consuetum societatis processum spectant, vel peculiariter illi fuerunt
demandata.
13.
Ipse rationem hàbebit exceptae et expensae pecuniae; notabit legata, alicuius
momenti donationes in quamcumque domum collatas et earum destinationem. Omnis
venditio, emptio, omnesque mobilium et immobilium facultatum fructus sub
Praefecti custodia et responsiòne erunt.
14.
Praefectus igitur est veluti centrum a quo totius societatis administratio
proficisci et ad quod referti debet. Praefectus vero Rectori subiicitur, eique
fatti saltem semel in anno rationem reddet.
15.
Oeconomus materialem totius societatis processum procurabit et diriget. Ipse
enim executioni mandabit emptiones, venditiones, aedificationes et alla
similia. Eius muneris itero erit de causis civilibus {24 [58]} et iudicialibus
societatem respicientibus curam gerere, et consulere ut unicuique domui, quae
necessaria sunt, suppeditentur.
16.
Consiliarii omnibus deliberationibus intersunt, quae ad acceptionem vel
remotionem vel votorum admissiònem alicuius socii pertinent. Si agatur de
aperienda nova domo; de alicuius domus Direttore eligendo; de contractibus
rerum immobilium emptionis aut venditionis; denique de rebus maioris momenti,
quae ad rectum Societatis generalem processum spectant. Si in suffragiorum
emissione maior pars favorabilium non habetur omnes de re agenda deliberationes
Rector protrahet.
17.
Unus de consiliariis ex delegatione Rectoris curam aget de rebus scholasticis
totius Societatis. Alii duo pro opportunitate vices gerent alicuis membri de
Capitulo Superiori, qui vel ob infirmitatem vel aliam causam munere suo fungi
nequeat.
18.
Unusquisque ex superioribus, Rectore excepto, quatuor annos in munere suo
manebit, ac iterum eligi poterit. Si quis autem ex Capitulo Superiori morte vel
quacumque causa cessaverit a proprio officio antequam quadriennium
adimpleverit, Rector Maior eius munus tradet cui melius in Domino iudicaverit,
sed tantum usque ad finem quadriennii iam incepti a socio cessante.
19. Si
opus fuerit, Rector Maior cum Capituli Superioris consensu, constituet
visitatores, eisdemque curam quamdam demandabit de certo domorum 'numero, quum
earum distantia et {25 [59]} numerus id postulaverit. Huiusmodi visitatores
sive inspectores Rectoris Maioris vices gerent in domibus et negotiis eisdem
demandatis.
1.
Siquando singulari divinae Providentiae favore aliqua domus sit aperienda, ante
omnia Superior Generalis, quod ad spiritualia attinet, con veniet cum Episcopo
Dioecesis, in qua domus aperienda est, eique in omnibus sacri ministerii
partibus subiicietur, quas regularum societatis observantia patiatur.
2. Sed
hac in re cautissime incedendum est., ne in domibus aperiendis, vel in
administrationibus cuiuscumque generis suscipiendis aliquid statuatur vel agatur
contra leges ecclesiasticas et civiles.
3. Si
autem domus aperienda sit iuniorum seminarium, vel seminarium clericorum, qui
grandiori iam sint agitate, tunc non solum quod ad sacrum ministerium spectat,
sed omnis etiam Superiori Ecclesiastico submissio praebebitur; in eligenda
materia, quae tradi debeat, in libris adhibendis, in disciplina atque etiam in
temporali administratione iis tenebitur, quae Rector Maior cum Ordinario loti
constituet.
4.
Socii ad novam domum adlecti minus duobus non sin t, ex quibus unus saltem
Sacerdos esse debet. Superior cuiusque domus a Capitulo Superiori eligitur et
Directoris nomen assumet. Quaeque domus bona administrabit, quae vel dono {26
[60]} data, vel in societatem illata sunt, ut peculiari illi domui inserviant;
at semper ratione a Superiore Generali descripta.
5.
Peculiares domos saltem semel in anno inviset Rector per se vel per
visitatorem, ut diligenter inquirat, an officia expleantur, quae regulae
societatis praescribunt; simulque animadvertat, an spiritualium et temporalium
administratio ad propositum finem reapse spectet, ut scilicet Dei gloria et
animarum salus promoveantur.
6. Ad
Directorem autem quod attinet, ita se in cunctis gerat, ut omni temporis
momento eorum possit rationem reddere Deo et Superiori Rectori.
7.
Praecipua est eiusdem Rectoris cura in recenti quaque domo capitulum
constituere, quod numero sociorum in ea habitantium congruat.
8. Ad
hoc autem capitulum constituendum convenient Capitulum Superius et novae domus
Director.
9.
Inter eligendos primus est Catechista, deinde Praefectus, et si opus fuerit
etiam Oeconomus, tertio demum singuli Consiliarii, iuxta Sociorum numerum et ea
quae in illa domo agenda sunt.
10.
Quod si distantia, tempora et loca suadeant quaedam esse excipienda in capitulo
constituendo, vel in muneribus assignandis, omni ad. id auctoritate Rector
maior pollet, consentiente tamen Capitulo Superiori.
11.
Director neque emere, neque vendere immobilia, neque nova aedificia erigere vel
aedificata demoliri poterit, neque innovationes magni momenti perficere, nisi
adsit Rectoris Maioris consensu. {27 [61]} In administratione omnis processus
spiritualis, scholasticus, materialis ad eum pertinet; at in iis, quae maioris
momenti sint, consultius erit capitulum suum convocare, nec quidpiam deliberare
nisi illius consensus habeatur.
12.
Cathechista spiritualia quaeque illius domus procurabit, sive relate ad socios,
sive relate ad caeteros qui ad congregationem non pertinent, ac quoties opus
erit, Directorem admonebit.
13.
Praefectus Directoris vices gerit et praecipuum ipsius munus erit res
temporales administrare, coadiutorum curam gerere, supra alumnorum disciplinam
attento oculo vigilare iuxta regulas uniuscuiusque domus et consensum
Directoris. Ipse paratus esse debet ad rationem de sua gestione reddendam
Direttori suo, quoties ab eo expostulabitur.
14.
Oeconomus, ubi necessarius sit, Praefectum. adiuvabit in suis officiis,
praesertim in executione temporalium negotiorum.
15.
Consiliarii autem intersunt deliberationibus alicuius momenti et Directorem
adiuvant in re scholastica et in iis omnibus quae eis demandata erunt.
16.
Unusquisque Director quotannis Rectori Maiori spiritualis et temporalis
administrationis suae domus rationem reddere debet.
1. Vix
quispiam societatem ingredi petierit, Director illius domus, in qua fatta est
petitio, necessariam postulantis notitiam assequetur, quam Rettori tradet, ut
in probationem excipiatur. {28 [62]}
Rector
autem maior eum ad acceptionem admittet, vel non, prout in Domino melius
iudicaverit.
2. Post
annum probationis, res erit apud capitulum eiusdem domus. Si saltem maiorem
suffragiorum partem obtinuerit de illo referetur Rectori Maiori, qui, habita
Superioris Capituli sententia, eum ad vota admittet vel per se vel per
delegationem. Haec autem delegatio iterum remittenda erit Rectori Maiori cum
opportunis indicationibus, ut novus socius in cathalogo societatis inscribatur.
3.
Rector maior potest in societatem recipere et ad vota admittere vel etiam
dimittere ex societate in unaquaque domo absque interventu Superioris Capituli;
at hoc fieri poterit suffragante et praesente domus illius Capitulo, rationali
causa interveniente Hoc autem in casu Director illius domus, in qua acceptio
vel dimissio fatta est, rem nunciabit Capitulo Superiori cum opportunis
indicationibus, ut socius vel inscribatur in societatis cathalogo, vel ab eo
expungatur.
4. Ut
quisquam ad vota emittenda admittatur, necesse erit ut in annum tirocinium
exercuerit. At memo ad votorum emissionem admittendus est, visi sexdecim
aetatis annos fuerit praetergressus.
5. Haec
autem vota per triennium emittuntur. Tribus autem annis transactis, praevio
Capituli consensu, cuílibet, facultas dabitur ea ad aliud triennium repetendi,
vel perpetua faciendi, se videlicet per omnem vitam votis obligandi. Nemo tamen
ad sacros ordines titillo congregationis erit admittendus, nisi vota perpetua
iani emiserit. {29 [63]}
6. Ut
socius Congregationi possit adscribi praeter virtutes, quae regulis
praescribuntur, debet etiam anteactam vitae rationem testimonio comprobare, ex
quo constet:
I.
Status illius liber atque bonis moribus praestans vita per declarationem ab
eiusdem Ordinario exaratam;
II.
Illius nativitas et baptismus;
III.
Aere alieno non esse gravatum;
IV. Nunquam
in illum crimine inquisitum fuisse;
V.
Nullo neque physico, neque morali impedimento detineri, quo irregularis fiat ad
Sacerdotium ineundum;
VI.
Parentum consensus, saltem antequam votis se adstringat.
7. Quod
ad valetudinem attinet, talis sit, ut saltem tirocini anno omnes Societatis
regulas absque exceptione possit observare.
8. Si
quis studiorum causa societatem ingrediatur secum ferre debebit: 1. Vestimenti
supellectilem congruentem; 2. Quingentas libellas quibus dispendia suppleantur,
quae pro victu et vestitu necessaria erunt anno tirocinii; 3. Tercentas
libellas, tirocinio peracto, antequam vota edantur.
9.
Socii adiutores supellectilem tantum et tercentas libellas ingressuri
conferant, quín alia obligatione devinciantur.
10. Ubi
iusta ratio adsit, Rector aliquem poterit a conditionibus antedictis eximere,
et quaedam plus minusve late excipere. {30 [64]}
11.
Societas Divina Providentia innixa, quae iis nunquam deest, qui sperant in
ipsa, omnia providebit, quae cuique necessaria sunt, sive fiorente valetudine,
sive premente morbo. Tamen erga illos tantum Societas devincitur, qui iam votis
se obligarunt.
12.
Omnibus autem duo potissimum cordi habenda sunt: 1. Attente caveat unusquisque,
ne se habitudinibus cuiuscumque generis, rerum etiam indifferentium, devinciri
patiatur: 2. Cuiusque vestis, lectus et cellula munda sint et decentia; at
omnes summopere studeant affectationem et ambitionem devitare. Nihil magis
sodalem religiosum exornat quam vitae sanctimonia, qua caeterís in omnibus praeluceat.
13.
Quisque paratus sit, ubi opus erit, aestum, frigora, sitim, famem, labores et
contemptuln tolerare, quoties haec conferant ad maiorem Dei gloriam,
spiritualem aliorum utilitatem, suaeque animae salutem.
1. Vita
attiva, ad quam potissimum haec Congregatio spectat, efficit, ut socii nequeant
compluribus pietatis exercitiis simul colletti operam dare. Quae quidem omnia
socii suppleant bonis exemplis sibi invicem praelucendo et perfette generalia
christiani officia adimplendo.
2.
Singulis hebdomadis socii ad «poenitentiae Sacramentum accedant apud
Confessarium a Rectore {31 [65]} constitutum. Sacerdotes quotidie Sacrum
facient: quoties autem per negotia non liceat, curent, ut sacrificio saltem
intersint. Clerici et sodales adiutores faciant, ut saltem singulis diebus
festis, et quaque feria V ad Sanctum Eucharistiae Sacramentum accedant.
Compositus corporis habitus, clara, religiosa et distinta pronuntiatio verborum
quae in divinis officiis continentur; modestia, domi forisque in verbis,
adspectu et incessu, ita in sociis nostris praefulgere debent, ut his
potissimum a caeteris distinguantur.
3.
Singulis diebus unusquisque non minus unius horae spatio orationi vocali et
mentali vacabit, nisi quisquam impediatur ob exercitium sacri ministerii; tunc
maiori, qua fieri poterit, frequentia eas per iaculatorias preces supplebit,
maiorique affectus vehementia Deo offeret opera, quibus a constitutis pietatis
exercitiis arcetur.
4.
Quoque die Deiparae Immaculatae tertia Rosarii pars recitabitur, et in
spirituali lectione aliquantum operae navabitur.
5.
Cuiusque hebdomadae feria VI ieiunium erit in honorem Passionis D. N. I. C.
6.
Ultimo omnium mensium die, a temporalibus curis remotus, quantum fieri poterit,
se quis7ue spiritu in se recipiet, et exercitio vacabit, quod ad bene moriendum
fieri solet, spiritualia et temporalia componens, tamquam mundus illi esset
relinquendus, et aeternitatis via adeunda.
7.
Unusquisque quotannis per dies ferme decem vel saltem sex secedat ut piotati
unite operam let; quibus transactis, criminum annuali confessione {32 [66]} se
rite abluet. Omnes, antequam in societatem cooptentur, aliquot dies in
exercitiis spiritualibus impendent, seque generali confessione purgabunt.
8.
Licebit autem Rectori statuere, ut ab his pietatis exercitiis abstineatur certo
quodam tempore et a certis sociis prout opportunius in Domino iudicabit.
9.
Quoties Divina Providentia socium, sive laicum, sive sacerdotem ad vitam
aeternam vocaverit, omnes illius domus Socii Sacrum facient, ut anima mortui
suffragiis adiuvetur. Qui sacerdotes non sunt, semel saltem ad id Eucharistiam
àccipiant.
10.
Idem pietatis officium exercebitur, quoties alicuius socii pater aut mater
moriatur.
11.
Mortuo Rectori suffragabuntur omnes congregationis socii, idque: 1. Tamquam
grati animi pignus ob curas et labores, quos in regenda societate sustinuit; 2.
Ut a poenis Purgatorii liberetur, quae illi forsitan ob nostram causam
perferendae erunt.
12.
Singulis annis die immediata post festum sancti Francisci Salesii omnes
congregationis sacerdotes pro sociis defunctis missam celebrabunt. Caeteri ad
Sacram Sinaxim accedant, tertiam B. M. V. Rosarii partem una cum alii precibus
persolventes. {33 [67]}
Antequam
socius vota proferat, exercitiis spiritualibus vacabit, quae bue praesertim
spectabunt, ut quisque, quo Deus illum vocet, attente consideret, simulque
materiam votorum edoceatur, quae proferre velit, ubi certe cognoscat hanc esse
Dei voluntatem. Peractis spiritualibus exercitiis, capitulum habebitur, ac, si
fieri potest, omnes illius domus socii convocabuntur.
Rector
vel qui vices gerit ex eius delegatione superpellìceo et stola indutus una cum
sociis omnibus genua submittet. Deinde omnes simul Spiritus Sancti lumina
invocabunt alterna voce recitantes hymnum Veni, Creator Spiritus etc.
v. Emitte
Spiritum etc.
R. Et renovabis
etc.
OREMUS.
Deus,
qui corda fidelium etc.
Litaniae
Beatae Virginis cum versiculis Ora pro nobis etc. et cum Oremus: Concede
nos etc. {34 [68]}
IN
HONOREM S. FRANCISCI SALESII.
Pater,
Ave, Gloria.
v. Ora pro nobis, beate Francisce.
R. Ut digni efficiamur etc.
OREMUS.
Deus
qui ad animarum salutem etc.
Deinde
socius, ac si plures sint, singuli, flexis genibus coram Rectore inter duos
professos positi, clara et intelligibili voce hanc votorum formulam proferet:
«Fragilitate
et instabilitate voluntatis meae omnino cognita, cupiens in posterum ea
constanti animo. perficere, quae ad maiorem Dei gloriam et animarum salutem
conferre possint, ego N. N. coram te, omnipotens et sempiterne Deus, ac licet
conspectu tuo indignus, tamen tuae bonitati et infinitae misericordiae
confisus, desiderio unte permotus te amandi, tibique serviendi, coram
Beatissima Virgine Maria sine labe concepta, Sancto Francisco Salesio,
omnibusque sanctis coelorum, ex Societatis Sancti Francisci Salesii regulis
facio votum castitatis, paupertatis, et obedientiae Deo, et nostrae Societatis
Superiori, ad tres annos, vel etc.
Quapropter
ipsum enixe deprecor, ut secundum nostrae Societatis constitutiones ea mihi
velit praecipere, quae sibi videantur ad maiorem Dei gloriam, maioremque
animarum utilitatem conferre. {35 [69]}
Interea,
tu, Deus bonitatis, per immensam clementiam tuam, propter lesu Christi
Sanguinem pro nobis effusum, oro, ut hoc sacrificium excipias, quo gratiae
agantur pro multis beneficiis in me collatis, et pro meis peccatis expiandis.
Tu in me desiderium inspirasti hoc votum emittendi, tu quoque fac, ut possim
illud adimplere.
Sancta
Maria, Virgo Immaculata, Sancte Francisce Salesi, omnes Sancti et Sanctae Dei
intercedite pro me, ut Deum meum diligens, eique soli in hoc mundo serviens, ad
aeterna praemia merear pervenire.
Omnes
respondent: Amen. Deinde hovus socius nomen suum in libro notabit, ubi
hanc schedulam subscribet:
Ego
infrascriptus N. N, legi ac intellexi Societatis Sancti Francisci Salesii
regulas, et promitto me secundum votorum formulam nunc prolatam eas constanti
animo observaturum.»
Augustae
Taurinorum vel etc. anno etc. N. N...
Hisce
peractis, recitabitur Te Deum alternis vocibus; quo finito, si Rector ad
rem existimabit, brevem ad id moralem exhortationem habebit, quibus omnibus
finem afferet psalmus: Laudate Dominum omnes gentes etc. {36 [70]}
1.
Quicumque, licet in saeculo vivat, in domo sua, in sinu familias suae ad hanc
Societatem potest pertinere.
2. Hic
nullo voto se adstringit, sed strenuam operam dabit, ut eas regulas, quae
ipsius aetati ac conditioni congruant, actu perficiat.
3. Ut
autem bonorum spiritualium societatis particeps fiat, oportet, ut saltem
Rectori promittat se eam vivendi rationem servaturum, quam idem Rector ad
maiorem Dei gloriam conferre censebit.
4. Si
quis tamen factae promissioni desit, nulla, ne veniali quidem, culpa gravatur.
{37 [71]}
Augustae Taurinorum
an. MDCCCCXXXII. - Ex officina Asceterii Salesiani {38 [72]} {39 [73]} {40
[74]}
[1]Hoc tunc duabus cellulis constabat. quae ad Hospitium sacerdotum
inservìrent Rectorum hospitii pro puellis periclitantibus quod Refugii nomine
dicitur; deinde anno MDCCCXLV asceterium in Valdoccum translatum fuit ubi etiam
nune est anno MDCCCLXXIII.
[2]Caput de forma societatis et caput de voto paupertatis foro ad
verbum excerpta fuerunt a constitutionibus Congregationis scholarum charitatis,
quam approbavit Gregorius Papa XVI die 21 Iunii MDCCCXXXVI.
[3]Articoli 2 et 4 tere de verbo excerpti sunt a constitutionibus
oblatorum B. M V. par. 2a, paragr. 1a; similia extant in
constitutionibus Sacerdotum sub titolo Missionis et. Rosminianorum.